- VERTEX, a VERTO
- VERTEX, a VERTOproprie quod in se versum ac contortum est. Ita vortex in fluvio, ubi aqua gyratur et in se vertitur, e cuiusmodi aquarum gyris quô pactô Veteres divinare sint soliti, diximus supra ubi de Aqua, Fluviis, Fontibus. In capite Vertex similiter, propter flexum capillorum, quod in gyrum inibi quodammodo vertantu. Hinc in monte Vertex ἡ ἀκρώρεια; in caelo, idem quod πόλος, quae vox similis plane notionis est. Vide Christ. Becmannum, Origin. L. L. p. 1126. Et quidem Vertex capitis, non minus ac coetera eius pars, Stoicis olim, rasus fuit: at elegantiores Graeci et Palaestrici, qui περιτρόχαλα tontdebantur, verticem intonsum ac cultri immunem habebant, sub eo vero omnia circumtonsa strictim et iuxta curem. Quod tonsurae genus Carthaginiensibus suis exprobrat Tertullianus, de Pallio, c. 4. Unde apud aliquos Numidas, etiam equis caesariatos, iuxta cutem tonsor, et cultri vertex solus immunis? vide quae supra hanc in rem passim, inprimis voce Circumtonsi. Matronae vero Romanorum etiam multis gradibus et spiris convoluta et in altitudinem exstructâ, comâ, verticem cumulabant. Appuleius, Milesiar l. 2. Quid cum frequenti subole spirosus cumulat verticem, capillus scil. Et Tertullianus, de cultu Faem. Affigitis praeterea nescio quas enormitates sutilium atque textilium capillamentorum, nunc in galeri medum, quasi vaginam capitis et operculum verticis, nunc in verticemretro suggestum: quo de capitis ornatu diximus supra passim, inprimis ubi de Comam struendi modo. Ut porro Aethiopes frontem infantum, ipsô natali die, Etrusci occiput, sic libyae populi verticis temporumque venas olim urebant apud Herodotum, l. 4. de qua ustione vide Casp. Bartholinum, Exercitat. Miscell. ut et aliquid supra, voce Vena. Hodie in Eccles. Romana eandem capitis partem a Sacerdote, postquam protulit haec verba, Ego te baptizo etc. chrismate solere ungi in Baptismo, in modum crucis, et verba adhiberi, Deus omnipotens, Pater Domini nostri I. C. qui te regeneravit ex aqua etc. legas apud Macrum, Hierolex. Adde Verticem rasum gerenubus, Macas popul. circa maritima Africae, Occasum versus, quos summum capitis verticem radere consuevisse, in medio capillos crescere sinentes, quos hinc atque hinc in orbem totonderint, habes apud Herodotum, ibid. Ad quem fere modum, Sacerdotes Christianorum radi solitos, docet Beda in Histor. Eccl. Angl. Vide quoque supra voce Caput.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.